PEDESTRES Statuae

PEDESTRES Statuae
PEDESTRES Statuae
quae frequentissimae, manus habebant exsertas, quô forte imperium denotare volnêre Veteres: Una enim manus clypeum pratendebat, altera imperantis specie extendebatur, Servius ad Aen. l. 8. v. 301.
Et nos et tua dexter adi pede sacra secundô:
Hinc Statius in Equo Maximo l. 1. Sylv. 1. v. 37.
Dextra vetatpugnas, laevam Tritonia Pallas
Non gravat. ——— ————
Et Corippus l. 2. Num. 4.
Circumfusae chlamys, rutilô quae ornata metallô
Principis exserta vincebat lumina dextrâ.
Ritusinitiô a Cethegorum familia sumptô, qui sine tunica nudo que humero et brachiô ex tra togam porrectô in cedere, peculiari ac gentili more, fuêre soliti: quem postea etiam in bellis servârunt, ut scilicet sine tunica, solô cincut ac chlamyde, exsertô brachiô pugnarent. Lucan. l. 2. v. 543.
——— Exsertique manus vesana Cethegi,
Silius Italicus Punicorum l. 8. v. 586.
Ipse humerô exsertus gentili more Parentum,
Difficili gaudebat equô, etc.
Sic et in statuis Causidicorum, exsertae erant dextrae, quod iis gestus fieri solerent: etc. Praeter has, fuere et Triumphales et Equestres, sed quae non nisi gravissimis de causis concedebantur, idque rarenter admodum, nec nisi optime de rep. meritis et speciosissimis quibusque Ducibus: teste Velleiô Paterculô Hist. Rom. l. 2. c. 61. ubi per trecentos annos nemini Equestrem statuam, praeter quam Lucio Sullae et Cn, Pompeio et Caio Caesari, postam fuisse, refert: de istiusmodi statua honori Augusti Imp. dicatâ verba faciens. Has dextram similiter protensam habuisse, late probat Thom. Dempster, quam vide,
Paralipom. in Rosin. l. 9. Vide et supra voce Exserendi. De Pedestribus Gopiis, vide infra in voce Pedites.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Statŭa — (lat.), ein einen Gott, Heroen od. Menschen darstellendes Standbild, Bildsäule aus Erz, Gold, Silber, Marmor, Elfenbein, Holz. Man unterschied sie nach der Größe als Statuae colossēae, welche Personen in übermenschlicher Größe, S. iconĭcae,… …   Pierer's Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”